2010-06-02

beluosus: (Default)
2010-06-02 05:32 pm

monitus

Mane deliciis dixi me tot infecta (tractatula, fabulas, carmina, imagines &c.) habere ut verear nullum umquam perficere possim, quippe si momentum vaco, nescio quid facere debeam. Acervus consiliorum minax mihi insuperabilis videtur, et partes magnitudo celat. Nullam eligere, seu cernere, possum. Itaque desperens ne conor quidem laborare. Conscribe enim, inquit, omnia in tabula quam in muro super mensam tuam adfigas. Nam, indices plerumque respuo, nisi ad macellam eo, sed haec fortasse me adiuvabit. Melius est quam nihil facere.