31 May 2010

Lutetiae summo saeculo les années folles nomine eram, sodalitati magorum veneficorum vatium occultae agens. Ἡ Ἑλένη nostra apud se in ripa sinistra convivium, ut solet, praefuit. Totum demi-monde invitabat : artifices, vinolentos, scorta, pathicos, facinorosos, exsules &c. Nullum scelus novit quin fautorem eius quendam arcesseret. Scilicet tota urbs invitationem invidebant. Inter convivas nemo e sodalitate eminebat : foris enim celamus. Si quis sermonem de magia audiit, putavit nos poculis delirare – siquidem postea sermonis meminerit. Frequentiore in atrio vespere coepit convivium, media nocte valde saeviebat. Paulatim comissatores singuli deerabant, bini (vel terni) thalamum aut arbustam petiebant ; nonnullos animus reliquebat. Deinde supellectilem semovemus ut sono phonographi usque ad auroram saltemus.

Capite etiam crapulae hesternae pleno constitui errare per urbem ut caligonem a mente fugarem. Sol passim per nubila terram osculabatur et Zephyrus mitis arbores leniter mulcebat. Me parum reviviscebat ver. Apud Sequanam ambulabam dum memini me in sinu epistulam ferre. Signo fracto chartam ravam explicavi ut oculis sanguineis exiguas litteras cernere conarer. Iubet me librum magiae, grimorium rarissimum potentissimumque petere ; nominat aedificium et viam in quinto arrondissement, desertam paene et haud procul flumine. Illic statim ii. Insula erat, inhabilabilis ruinosaque. Malus rumor et neglegentia confirmabat eam vacuam longe futuram. In portico coram ea momentum dubitavi, dein ianuam pede coegi ut aperiretur.

Custos in tenebris obsidiabatur, numen antiquissimum quod vetus erat cum terra iam nova. Ex umbra me oppugnavit, sed propere magna vi paucorum verborum id vici, carmine quae e papyro aegyptio olim didiceram.


-----


Ὄναρ αὐτὰς ἔβλεψα πάλιν ἀλλήλας φίλας γενομένας ἐν ὁδῷ βαίνειν. διὰ χειρὸς ἔχουσαι εἰς ἀγορὰν ἔρχονται. μακάριαι νῦν εἰσιν ὡς πάλαι ἦσαν, καὶ εἰδὼν τέρπομαι. γελῶσι, λαλοῦσι, ἑαυτὰς καταφιλοῦσι καὶ οὐδὲν ἔξωθεν σκοποῦσιν. ἐγειρθεὶς δὴ διπλῶς ἐλυπησάμην · πρῶτον μὲν τὸ κάλλος ἐν ὀνείρῳ ὄλωλε, δεύτερον δὲ ἐν τῷ βίῳ.


-----


Ἐφίλουν ποτὲ τὴν πολυήκοον. οὐκέτι μὲν γέγονε τότε διδάσκαλος, σοφὴ δὲ ἦν καὶ ἐπισταμένη. φιλῶ νυν αὐτὴν, καὶ ἀεὶ φιλήσω · λέγω μέντοι ὅτι τὸ μῆλον ἔδωκα τῇ Κύπριδὶ ἂν ὥστ' ἐδώρησέ μοι ἡ θεὸς τήνδε τὴν παρθένον. πολλὰ ἔτη ὀτοτοῖ ! καὶ στάδια διῃρηκεν ἡμᾶς, ἀλλά σε ὄναρ ὁρῶ.

Ἐϝ κλίνῃ ἀλλήλοις προσεκειάμεθα. ἡ κεφαλὴ αὐτῆς ἐπ' ἐμῷ ὥμῳ, ἡ χεὶρ ἐπὶ στέρνῳ, τὰ σκέλη ἐπ' ἐμοῖς πτυχθέντα. τῆς σαρκὸς ὀσφαίνομαι καὶ ἀσθενῶς τὸν περὶ τῶν βοστρύχων κάπνον. τὸ μικρὸν σῶμα προσκνώμενόν μοι στῆθος θάλπει.

Ἆρα ὄνειρος μνήμην ἐκίνησεν ἢ μνήμη ὄνειρον ;

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit