Petites flâneries d'art
In subsolio librariae Any Amount of Books nomine codex, in theca pulverulenta inter opera de marxismo et de sociologia germanice scripta celatus, mihi oculos avertit : Petites flâneries d'art auctoris Gulielmi Apollinaire, cuius Le guetteur mélancolique legi, qui liber satis me placuit sed et omnino eius oblitus sum -- ne tituli quidem meminissem, quem mea in « theca » in situ Goodreads.com exquirere iamiam debui. Nonnulli autem paginis evolutis -- neque sine difficultate, quippe codicis numquam lecti paginae non scissae sunt -- librum seponere nequivi.
Florilegium est locorum diurnariorum ab editore collectorum et electorum ex acervo sescenti paginorum ineditorum. Locus perraro paginam totam implet ; plerumque bini sive terni in pagina sedunt. Liber itaque legitur sicut ephemeris, et tanto stylo, brevitate eleganti, animadversione callida exemplar est optimum ad aemulationem.
Etsi pictores et scuptores, quos nominat, plane ignoro, haud refert. Non solum de arte sed de mundo valent comentarii.