5 September 2017

Per menses tacitos interdum conabar (sc. frustra) ephemeridem colere.

Nuper multa quoque fragmina in pugillaribus inveni, quae expoliri etiam debent. Nonnulla abhinc annos deserui, et maioris ex his partis plane oblitus sum. Locos nonnumquam finivi ; eos enim dactylographice exscripsi, sed in rete numquam -- cur nescio -- posui.

Ecce duo :

Mense Ianuarii

Finem anni necesse in tranquillitatem egimus. Exstetit nova pellicula e serie Bella Astrorum, quam apud Museum Philosophiae Naturalis maximo in scrinio IMAX generis spectavimus. Vere nos valde placebat, etsi non satis hac in galaxe perlonginqua sunt feminae.

Proxima nocte in theatro Hope fabulam Her Aching Heart titulo, comoediam sapphicam, spectavimus, quae maxime nos delectabat. Quicquid de ea insuper voluerim scribere, non recordor, quippe postridie mors Alani nuntiata'st. Antea etiam stylus obmutescebat, iamiam verba omnia me deseruerunt. Omnia feriarum consilia deposui.

Sicut puer in mundo Bellorum Astrorum memet paene celavi, per libros per ludos per series pelicularumque programatumque. XXX abhinc annos idem feci, cum tenebrae in anima paene me devoravissent. Non omnino amicos spernabam, sed societatem maestitiae causa plerumque evitabam, et malebam in atrio hibernare.

A.D. XIII Kal. Ian. ad theatrum cinematographicum Regent Street revenimus ut peliculam horroris The Legend of Hell House titulo, unam e meis perdilectissimis, non solum huius generis sed pelicularum enim omnium, spectaremus. Casu peliculae argumentum eodem die, a.d. XIII Kal. Ian., incipit, et die ante Christi nataliciam finiit. Ita fest est pelicula optima -- seu pessima, secundum spectatoris gustum.

Sharon et amicus eius, cui nominis semper obliviscor, apud BIg Red nobiscum convenerunt. Mature discessimus, quod pater Mellis apud nos demorabatur, cui invaletudo impediat quominus abnoctaret. Exeuntes Sarae & Robino & Paulo obviam iimus, quibus sedilia concessimus. Tam exigua amicitiae fila...

Tristia superati vespere S. Silvestri ex atrio non discessimus.

Londinii Libby sororem suam invisit, et una museum National Portrati Gallery exploravimus. Consilio egentes exedras picturarum ex aulis Tudorum Stuartorumque petiimus. Tres mecum britannicae (Mel ex Anglia, e Cambria Libby et Catherine) historiae aetatis memini conabantur et accurate inter se discepabant. Egomet iam peregrinus insciius sum, sive semper ero. Non refert... tres sunt lepidae ac disertae magistrae.

 --- --- ---

Mense Februarii

Apud collegium King's iterum fabula graeca graece acta'st, hoc anno Aeschyli Προμηθεὺς δεσμώτης. Horam ante fabulam ad theatrum advenimus ut acroasin de dramati a Dr. Lucy Jackson datam auscultaremus.

Annum de anno fabulae dissertiores fiunt. Semper delectabant sed magis magisque sunt expolitiores. Non solum Musas doctrina graeca colunt sed etiam arte spectaculi. Atque non verentur tuto e tramite errare, neque a periculis abhorrescunt.

Chorus Oceanidum in tribus consistit, e quo numero una muta -- os taeniola occludebatur. Daimones vere marinae videbantur, et huc illuc in scaena semper saltabant. Mima partes Promethei agebat. Apex montis magna erat mensa seu suggestus, et catena adamantia funes remissae, ut libere moveretur. Vix enim immota manebat : ululans saeviebat, resurgens interdum torquebatur, vulneribus excruciabatur.

Deinde Io, corpore spirituque aeque vexata advenit. Nam, ter fabulam legi, primum francogallice deinde bis graece, et bis in scaena -- bis enim graece -- spectavi. Magis magisque existimo Ionis partes meliores esse partibus Promethei ipsius. Pro certo illa est huic speculum, etsi illa plane inculpata. Immo vero, scaenicam, ut dicitur, furtur ; bona mima apartes agens, ut feliciter bis quoque spectavi, maxime delectat, et memoriamque anmamque percutit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit