(no subject)
Ignosce mihi : non dormiebam. Ita hebdomadibus insomniae soleo aut nimis scribere aut nihil. Momentum de momento cogitationes dilabuntur ; quid in animo iamiam habuerim nescio. Mane dum ex loco hypogaeae exiebam notio mihi occurrit, me quidem percutit, cuius statim oblitus sum. Vobis pandere volui, vos cognoscere desideravi.
Si calamus requiescit, animus fervens magis magisque se consumit. Silentio, veneno acerrimo, tabescit ut dolor verus membra suffudit. Calamum igitur sumo.
Nostalgia quoque somniculosa in sinu exardescit, ut longinquae vitae mirabilisque vestigia arcesso. Quadantenus membra laxat, etsi aliam dolorem elicit. Itaque musicam in stereophono veterem auscultem ; dummodo hodierna excogitare nequeam, hesterna agitem.