beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2003-08-28 08:05 pm

De querellis

Quamquam nuper multas habebam victorias, tamen me sentio dilabi. Fortasse nunc difficultates mihi maiores videntur, quod cotidie me sollicitant et laetitiam omnem occludunt. Istas omnes autem me cognosco superaturum; sic mala vera alibi reperiri debent.

Labores cottidiani me vexant et a gravibus carisque me distinent. Talibus temporibus, quae difficultatibus animique perturbationibus sunt plena, occasionem philosophiae invenire malo ut e miseria sapientiam trahem.

Enumerare sententias hodie possim, sed non desidero ephemeridem aridam fieri.

Si queror, saltem intersit!

De argumentis diurno dignis

(Anonymous) 2003-08-29 09:34 am (UTC)(link)
Modo scripsit Beluosus noster:

"Enumerare sententias hodie possim, sed non desidero ephemeridem aridam fieri.

Si queror, saltem intersit!"

Immo aeque jucunda sunt et querelae et praecepta philosohica.

Eduardus

Re: De argumentis diurno dignis

(Anonymous) 2003-08-29 09:36 am (UTC)(link)
"Immo aeque jucunda sunt et querelae et praecepta philosophica...," scilicet, p littera addita.