beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2011-04-08 05:01 pm

De opinionibus aliorum II

Num, inquit, quae feminae in speculo sese videt antequem e domo discedunt ? Omnes igitur in mensa tum furtive oculos vertimus ut videremus. Ecce ista, per tabernam ad mensam suam ambulans, cum lagoena vini duoque calices, stolam gerens rubram.

Nam, dicere feminam stolam rubram gerere hodie rem plerumque certam significat ; atque hic eodem modo hac re recte casum et agnoscis et erroras. Turba enim in taberna coloribus hebetis atrisque vestita erat ut stola rubedine valde conspicienda esset, ut credo et de industra factum esse et scienter. Huic consilio stola erat formae insolita, sed effectu capax. Haud curta et levis sicut ὁ σχιστὸς χιτών sparticarum ; immo manicae ad manus attingebant, tegebat corpus ab ima cervice ad summas caligas. Attamen nihil celabat. Totam formam, omnes fluxus, cunctam figuram ostentebat. Magna erat femina, haud pinguis, sed nitidus. Fere nimis coxendices pondus ferebant. Certe non incommoda sua in carne sese sentiebat. Pulchrane ? Non puto eam exemplar Veneris aut Helenae. Non nego eam incuriam corporis (sunt qui dicerent quoque incuriam habitus) habere. Insignis autem erat, et magnopere sibi confisa'st. Nemo conspexit quin animadverteret.

Sodalis eius, amicave amicullave, certe effascinata'st. Totam noctem pudice intuebatur, in aurem sussurabat, manus membraque mulcebat. Animadversione hac gloriabatur.

[identity profile] zahupawl.livejournal.com 2011-04-08 10:04 pm (UTC)(link)
This blog is bookmarked! I really love the stuff you have put here.

Stola rubra

(Anonymous) 2011-04-09 08:23 am (UTC)(link)
Dic, sis, quid certi significet stola rubra? Ignorantiae meae ignosce.
Daniel Arseno