(no subject)
Nuper Pleiades & Paul, amici Seattlenses, sua cum filia in Anglia Caledoniaque iter fecerunt. Londinii breviter demorati sunt ut die Saturni pluvioso nobiscum convenirent. Primum apud popinam indicam Sagar prandimus, ut cum amicis peregrinis solemus, deinde ad tabernam Ye Olde Cheshire Cheese iimus (quoque ut solemus). Quam longe conlocuti sumus, quippe iamdudum eos non revisimus -- XIX abhinc annos Londinium migravimus ; tum filia eius vix erat tres menses natu. Tabernae antiquitatem mirabantur, quae Magnum post Incendium anno MDCLXVI A.D. (MMCDXIX a.u.c) restituta'st, circiter CLXXX annos anteaquam coloni oppidulum Seattle condiderunt. Nam, taberna est vetus nec antiqua, et filiola volebat antiquiora aedificia visere. Itaque cerevisiis epotatis ad Tower Hill eos adduximus ad murum romanum ostendendum. Conspectus huius laterum saxorumque acervi filiam fascinabat. Licetne, inquit, tangere ? Responsi me numquam sine tactu praeterire. Quam laete sed et quam reverenter caram ruinam mulsit.