senectus
Heri apud The Albany nocti The Belfry nomine interfuimus. In autoraeda publica casu Flavio obviam iimus, et una ad tabernam nocturnam progressi sumus. Mature advenimus, ut faciliter mensam in zotheca adepti sumus, cuius fornix concreti me crypti sub ecclesia Mel cantinae in Mos Eisley, commonefecit. Amicus Falvii, Iason, mox nobiscum se iunxit. E sedibus nostris tabernam inanem frequentiorem fieri spectabamus dum satis bibebamus ut saltare vellemus.
Inter carmina gregum consuetorum (Joy Division, Clan of Xymox, Bauhaus &c.), DJ nonnumquam carmen insolitum cecinit ; Rockit ab Herbie Hancock cantum, multitudinem saltatorum ad solum pellexit. Alii enim carmen a pueritia agnoscebant, alii iuniores. Postea Wild Boys cantum'st -- sed Duran Duran in taberna gothica haud insolitum. Saltens autem subito de sorore mea cogitavi, quippe ei puellae dilectissus erat hic grex. Fortasse ei epistolam elactronicam mittere debeo, ut nuntiarem primis versibus auditis gothicos londinieses omnes ad solum currere. Utrum tale nuntium eam delectet an contristet nescio -- multos annos vitam funditus suburbanam degebat.
Saltans Fran nobis obiam iit, et pauca post carmina cum Matthia ad mensam nostram venit (et denique eum nobis commendavit). Breviter Cécile adfuit, quae per tabernam volitabat. Quidam libellos in mensa posuit qui noctem musicae promulgarent. Cupide libellos perlegebamus... immo vero legere conati sumus. Pusillis litteris ornatioribusque scripti sunt, quae non faciliter distingui nec decerni potebant. E nobis alii perspicillum sibi induerunt, alii seposuerunt, alii papyrum usque ad nasum movit, alii ad finem bracchii extenti. Aderat QR Code, quoque parvulum, ut non omne telephonum mobile eo uti poterat. Deberent, inquimus, aetatem maximae gothorum partis agnoscere. Si nemo huic tabernae nocturnae adfuerit, adiutores sese culpent !