beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2025-01-30 12:05 pm

desiderium antiquitatis

Mense augusto Ἠλέκτραν, ultimam mihi fabulam Sophoclis, perlegi. Exinde XVII libros perlegi (quam lente lego !) vere recentissimos ; ex eis quattuor saeclo XXI scripti sunt, senos saeculo XX et XIX, unum saeculo XVI. Tres nunc lego : duo e saeculo nostro, unum e saeculo XII. Hic enim vetus, neque antiquus.

Quid accidit ? Librariam quidem caritatis nostra in vicinia culpo. Inibi est arcula libris germanicis francogallicis italicis &c plena, et quisque £2 constat. Hi plerumque post bellum mondiale secundum scripti sunt, et inter his nonnulli classici e saeculo XIX inveniuntur. At copiam librorum magnificam ex Africa francophonica (Algérie, Maroc, Cameroun) repperi.

Studia akkadica pergo, sed grammaticen ipsam iamiam inspicio neque carmina nec litteras perlego. Eheu, sententiae in libro ab Huehnergard scripto magis eas apud Hansen & Quinn quam apud Wheelock commonefaciunt. Et plurimi eius loci antiqui sunt tabulae oeconomicae...

Debeo quempiam librum antiquum e thecis mox eligere — qui non est tam ingens ut non in sacco faciliter trahere possim neque in ferrovia frequenti tenere.

Antiquitatem iamiam sitio !

Post a comment in response:

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting