beluosus: (Default)
2010-05-27 09:25 pm
Entry tags:

SCIENCE!

Museo Philosophiae Naturalis heri cum [livejournal.com profile] lolivers adfuimus ut praeclaros auscultaremus. Ut novum programma The Genius of Britain celebraretur, iv noti philosophi recentes, Professor Jim Al-Khalili, Professor Richard Dawkins, Sir James Dyson, Lord Robert Winston, acroasin fecerunt. Hospes erat Krishnan Guru-Murthy, et eventum introduxit Stephen Hawking ipse !

Cum primum acroasis nuntiata esset, [livejournal.com profile] robot_mel quam properanter tesseras nacta'st ; feliciter potuit, quod celerius --haud mirum-- omnes ereptae sunt.

Convenientes in musei atrio statim ad theatrum IMAX cucurrimus. Mel locum in acie tenebat dum vinum reperiebam. Custodes omnibus adscriptis tesseras dabant, quae erant armillae papyri flavi. Festive praestolabatur acies. Videmur, inquit Oliver, concentum rockensem exspectare.

Programma, cuius loci nonnulli in scrinio ostenti sunt, habet fines II : et britannicos philosophos naturales memorare et iuvenes ad philosophiae naturalis studium adhortari. Hi igitur eminentes de magnis quos admirantur locuti sunt, et multum de necessitate educationis, sine qua Britannia non valebit.

Scilicet studia mea aliam viam et rationem consequuntur, sed et scientiam nullam arceam. Etenim si nova inventa ignorem, stulte philosopher. Nescio quid praeter hoc dicendum... grex adeo reverendus erat ut mirabundus mutum paene me sentiam.

Noctes in museo semper amo.
beluosus: (Default)
2010-01-31 01:03 pm
Entry tags:

(no subject)

Dum noctu in museo Philosophiae Naturalis vinum bibens pugiles ex India Occidentali spectabam, comprehensio subita me percutit. Nam toto laboris die ordinatris fautoribusque eorum fanaticis circumdatus beneficia et mira ordinatrorum cani audio. Ordinatralia parum intellego, minus curo ; sed et satis cognosco ut cum eis technologiae amantibus discum durum xviii gigabytium magnitudine derideam, quod antiquius. (Hoc dicto cum putavissem tot memoriam esse permagnam, tum numquam totum discum implevi ; illo tempore satis, fotrasse nimis, memoriam habebat.) Sed cum novum ordinatrum vel telephonum mobile vel programma furenter laudaverunt, mens a sermone in somnium fugit, sicut corpus nonnumquam in cucinam caffeum repertum. Haec mirabilia recentiora non odi nec amo ; utilibus utor, reliqua sperno sed per sese non delectant.

At in museo machinas et antiquas et priscas spectabamus : telescopos, horologia, astrolabia, machinas ligni et vitri, ferri et argenti, ossis et orichalci. Haec mihi sunt mira vera, sine quibus totus mundus hodiernus exstare non poterat. Quondam mirifica, nec minus hodie.
beluosus: (Default)
2009-06-25 10:35 pm
Entry tags:

(no subject)

Heri in museo philosophiae naturalis bibebamus. Nox menstrua Science Museum Lates nomine gerebatur, qua liberi vetarentur ut adulti sine inritatione liberorum aliorum exhibitiones fruerentur re vera vidimus ianitores familiam duabus cum puellulis avertere, cum nos nutu trans portam iuberent. Iuvenes plerumque museum frequentabant, turba vinolenta sed et bene se gerens. In atrio, propter annum musei centesimum custodes omnibus placentas numinum (anglice fairy cakes) dabant, quibus devoratis ad vinarium (mensam unam e mulits) properavimus. Bene ita armati ad astronavium exedram ivimus.


SCIENCE! )