Heri in museo philosophiae naturalis bibebamus. Nox menstrua Science Museum Lates nomine gerebatur, qua liberi vetarentur ut adulti sine inritatione liberorum aliorum exhibitiones fruerentur re vera vidimus ianitores familiam duabus cum puellulis avertere, cum nos nutu trans portam iuberent. Iuvenes plerumque museum frequentabant, turba vinolenta sed et bene se gerens. In atrio, propter annum musei centesimum custodes omnibus placentas numinum (anglice fairy cakes) dabant, quibus devoratis ad vinarium (mensam unam e mulits) properavimus. Bene ita armati ad astronavium exedram ivimus.






Idoloni astronautae enim propinavi. Consilio ullo carentes deinde ad secundum tabulatum iter fecimus ut cerebellum Caroli Babbage inviseremus. Quod membrum Mel propinavit.



Hac in exedra inter exhibitiones ordinatrorum et mathematicorum agebatur Centenary Mousetrap Drag Racing  : aedificatio autoraedarum parvarum e charta, penicillis graphidis, discis ordinatralibus, et muscipulo. Hahae, non potui, velam itaque addidi. Ecce l'Ami du Vent :



Vinis primis epotatis in exedram exhibitionum ad usum vulgi ivimus ; inibi temeta vetebantur, et rite, quod vectes et rotae et stipites saepe manus ambas requirebant. Machinae multiplicis variaeque aderant, cum quibus laetissimae omnes ludebant. Maxima ex omnibus simpliciter The Big Machine (Machina Magna) nuncpata'st. Quinque indie kids simul eam impellere spectabam ; quam gaudebant !

Postea quam machinis fructi sumus vinum secundum adepti sumus. Cellas de telephonia exploravimus, post quas ingens adfixum artis Listening Post nomine invenimus. Murus trecentis cum scriniis parvis verba e chat rooms in interreti -- eodem tempore quam scripta sunt -- ostendit. Tam ridicula quam celsa ut oculos avertere nequiebamus.





Vere nemo aderat quin gauderet. Quicumque musei dux hanc noctem effecit, non enim homo sed deus sit. Pro certo mense iulii revenemus.


Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit