Entry tags:
somnium
Ingens per nosocomium fugabamus, quod aedificium innumeris tabulatis, infinitisque alis consistit. Alae nonnullae ruinosae erant vacuaeque, attamen paucis ex his operae exsarciebant. Medicos et operas, dignitates et vigiles hic illic celando evitavimus, donec alam inanem devenimus. Credidimus, vel speravimus, inibi nos hebdomades aut menses celaturos posse. Cum cellas exploravissemus, rimam in muro conspeximus, per quem hortos in tecto vidimus. Horti, velut omnia, erant ruinosa, sed et herbae arbustaque iam vigebant. Stagnum in medis hortis erat aqua foeda plenum. Dum appropinquabam, silente e liquore feminae pullatae VI consurgunt. Magnae erant et pallidae, exiles ut ossa ostentarentur at non sine pulchritudine. Demissis sub capillis oculi nigri scintillabant, atra labra subridebant. Volitabant haec numina super aquam, immota et rigida in circulo sicut caryatides. Tandem una digito gracili me indicavit. Maneas, inquit, nobiscum et ad aeternum vivas.