beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2011-04-10 08:41 pm

yn sḏm.n=s ?

Diem Saturni occupatissimum egimus. Mane domo discessimus ut in urbis centrum iremus. Prandio apud pistrinum turcicum reperto, ferrovia ad forum Covent Garden vecti sumus. Non erat nobis fines, sed soliam propter vecturam londiniensem (i.e. ruinosam), illuc debuimus. Atque nobiscum dimidia pars populi. E ferrovia in angiportum effugimus. Breviter in London Graphic Centre digressi sumus quo chartam et lamina argenti glutenque ad libros illuminandos emi. Deinde ad Forbidden Planet, quo Mel codices pictographicos, binos ab Alano Moore, binos a fratris Hernandez scriptos, adepta'st.

Emma consilium fecerat museum zoologicum invisendi. Improspere coram ianua, tabella nuntiavit museum diebus Saturni Solisque clausum esse. Emma et Ari denique duobus cum amicis, Ant & Victoria nomine, advenerunt. Parvam post deliberationem, constituimus museum Petrie visere. Vero hoc adventum maxime placebat.

Facem e mense cepi statimque ad stelas cucurri. Sodales disperserunt balnearia petitum, ego in solo prope inscriptionem graecam sedi. Paulos postea Mel et Emma me invenerunt. Promisi me non diutius apud stelas mansurum, si paucas dilectissimas iterum vidissem, fragmen postis templi Typhonis praecipue. Mel me significationem inscriptionis rogavit. Omnium verborum infeliciter non potui recordari, sed fert, ut dixi, nomen urbis Ombi. Verbum nbt (Ombon) ei indicavi, et signa nbw (aurum) et signum determinativum urbis, quod quadrivium urbanum depingit, explicavi.

Erat casu in museo vir doctus. Sermone meo auscultato me appropinquavit. —Nonne, inquit, legere potes ? —Aio, sed desuetudo annosa mihi parum obstat memoriam. —Nil refert ; veni huc, velim opinionem tuam rogare.

Stelam indicavit. —Vide nomen matris, inquit, en nomen filiae sequitur. —Video. —Quo modo nomen legis ? —yd. —Atque sub manu, quod signum. —sḏm... auris. —Controversio est. sunt qui putant nomen filiam Surdam, quod id surdam significat. Hoc nego ; credo aurem solum sonos suggere, nec verbum determinare. Quid putas ? —Hem, nescio. Romani quidem nomina ut Caecilium non timebant. —Videlicet, sed aegyptius tali nomnie abhoresceret.

In fine, neutris cum partibus facere potui. Sed mysterium me stimulavit, ut noscere studerem. Primum in thesauro verborum Faulknerensi intueri me oportet...

Tandem e museo discessimus. Per labyrinthum aedificorum UCL erravimus, ut denique in viam emersimus. Ari nos ad tabernam post Euston celatam duxit, cui nomen, Somerstown Coffee House, plane tabernam dissimulat. Mirifica est, etsi inter insulas inamoenas stat. Re vera, ebriam in angiporto mingantem prateriimus ut adveniremus : decima enim diei hora. Ista vicinia est certo cloaca. Sed in taberna omnia humana. Cerevisiae cibusque placebant, Jazz canebatur, tabernarii inter sese francogallice loquebantur. Etsi, inquit Ari, non sum potor, cognosco tabernam bonam invenire. Quam recte dixit.

Tranquillas horas in taberna gessimus, sed, secundum Emmam, historiam turpiculam narravi quae amicos parum perturbavit. Adsumpsi eos, quod in theatro et artificibus circumdatos vitam agunt, satis sceleribus adsuevisse quo non facilius erubescerent. An scelestiores sint mihi amici ?

Nocte apud Maddie et Ed cenavimus. Nuper Lutetiam iter fecerant, et vinum rettulerunt. Humanissima cena fuit.


---

Domi in libros intuitus sum ut mysterium mihi enodare.
Apud Faulkner, hoc inveni :


Nihil insoliti scribit.

Deinde ad librum Samuelis Mercer verti. Glossarium non habet, sed in tabula signorum, aurem describit sic(n.b. semper y pro scribit ; ego quoque, quod hoc libro II annos studui ut linguam discerem) :



Itaque consentio signum in nomine non determinativum, sed simpliciter conplementum phoneticum esse.

[identity profile] logothetes.livejournal.com 2011-04-12 01:38 pm (UTC)(link)
Salut mon ami! Sorry to appear out of the blue, but, given your patent expertise as the only Latin-speaker I know, I was wondering whether you'd be able to help me translate the following two passages? If you don't have time, don't worry, but any assistance would be very gratefully received! :)

In the Speculum Caritatis, Ailred of Rievaulx (ca. 1110-67): “Nam et in fabulis, quae vulgo de nescio quo finguntur Arcturo, memini me nonnunquam usque ad effusionem lacrymarum fuisse permotem. Unde non modicum pudet propriae vanitatis, qui si forte ad ea quae de Domino pie leguntur, vel cantantur, vel certe publico sermone dicuntur, aliquam mihi lacrymam valuero extorquere, ita mihi statim de sanctitate applaudo, ut si magnum alinqui ac inusitatum mihi miraculum contigisset"

Peter of Blois (ca. 1135-1212), in De confessione sacramentali: “Recitantur etiam pressurae vel inuriae eidem crudeliter irrogatae, sicut de Arturo et Gangano et Tristanno, fabulosa quaedam referunt histriones, quorum auditu concutiuntur ad ocmpassionem audientium corda, et usaque ad lacrymas compunguntur”

Thank you!

[identity profile] logothetes.livejournal.com 2011-04-12 05:43 pm (UTC)(link)
Oh brilliant! Thank you so much for your help with this :) Hopefully our paths will cross and I can reward you suitably with some excellent drinks in a fine taberna but, until then, you have my gratitude!

Thanks again :)