beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2003-09-07 04:27 am

Sine vino veritas

Semper melius scribo multa nocte. Atque si ebriosus sim, liberius fluunt verba nisi camera contorquetur (itaque liberius effluit cena). Dum coram magna caffeae pocula sedeo, vel in caffeo vel domi, plerumque lectionem animadvertit. Male de hoc; diutius caffea quam temetis vigil remaneo, et propterea plus scribere possim.

Eheu, mihi nullum alcohol manet et caffea duce sola nunc laboro. Intellego cur omnes scriptores potitent. Vinum careo. Via vischii et crumenae et iecuri nocet. Em-- at enim nolo dicere me vile vinum malumque bibere. Non peto Chateau Chemin de fer Nocturne! Immo cognovi pretiosissima vina semper optima non esse. Et hoc Parisiis.

Oenologiae studium tenere debeo. Primum autem me oportet Mellem vinum aestimare discere. Francogallicam popinam amoenissimam in hac urbe cognosco. Eo fortasse eam ducam. Aut saltem eo ibo ut scribam.

[identity profile] n-true.livejournal.com 2003-09-08 03:48 pm (UTC)(link)
Salve, Geta!
Nomen mihi est André et linguam latinam abhinc dies quattuor discere commissi. Non in schola, sed in domo, quod linguas amo. Scripta tua comprehendere tempto, tamen pro me difficiles sunt. Nonnumquam ipse latine scribere tempto... sed etiam nunc multe discere debeo. Esperanto meus melior est. ;)
Si non sit difficultas aut nimius pro te, mihi adesse possis et errores meos corrigas.

Salutationes e Germania,
- André

Wacholderbranntwein

(Anonymous) 2003-09-11 08:54 pm (UTC)(link)
Eduardus Beluoso salutem meliorem exoptat:

Gewöhnlich sagt man statt Wacholderbranntweins "Gin." Also sollt Ihr sagen:
Zwo Gin und Tonicwasser, bitte.

Freuliche Flitterwochen!
Dies conjugio facto laeti sint!