beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2018-01-10 05:14 pm
Entry tags:

somnium

Somniavi me librum emere. Omnia tum in somnio confusa sunt, quoniam imagines illam portam eburneam transierunt.

Librum igitur emi, e serie Loeb, rubrum (ut solet), sic latinum (ut solet), et sine sine tralationibus anglicis (ut videlicet solet!), qui opera iii Aeschyli, illius philosophi et poetae romani, continebat. De emptione dubitavi, quippe tertium opus, epos philosphicum De natura metamorposeon deorum titulo, etiam habebam. Primum opus, tragoedia De troiadibus infecta valde legere desiderabam, sed et opusculum in medio codice erat mihi maximum oblectamentum. En erat illius Liber (ut dicitur) dehortationum, florilegium epistularum, quas exsul amicis Romae scripserunt, quibus eos dehortabatur ne subligacula semper mitterent.

Post a comment in response:

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting