Heri erat dies festus. Nocte proxima cum verlaine et spiffybee Mel et ego in popina Indica Bengal Tiger cenavimus et postea in tabernam Rosebud (ubi Tersam et Andy collegimus) dein in tabernam nocturnam The Vogue (ubi obviam gehnum) ivimus. Danielle, amica nostra, in Rosebud erat tabernaria nostra et amiciter pocula potentissima adposuit. In Vogue sunt temeta levia. Sic terribili cum crapula ad laborem mane ivi, quod patroni fidem dederam me laborare. Sed oblitus est; nemo in officina adfuit. Domum redii et redormivi. Librum hac die totum de Tuscis perlegi.

Nocte Mel et ego amoenas per vias ventosas spatiati sumus ut procul in collibus urbis lampades intueremur.

Nuper sentio me nimis philipicullas (non omnes foris) scribere. Itaque volebam inter has dulcia ponere.

Date: 1 June 2005 11:15 am (UTC)From: [identity profile] atenedo.livejournal.com
vere dulcia sunt haec.
fortunatus videris esse, me hercule:)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit