Morbo victus Zolae lectionem Nanae desini, quod propter conturbationem in mente morbi hebetae et avocationem subviae plenae difficilius est paginam legere et intellegere. Itaque ad faciliorem lectionem mentem fessam vertavi. Librum Hamiltonensem The Greek Way e theca eligi. Quippe linguae Graecae studere non potebam, et Latinum etiam capite cum obtunso legere nolim (vere carmina nulla aeger lego nisi fabulas Racini). Librum hunc de litteris antiquis putavi lenem dulcemque esse et mihi aegrotanti solacium.

Heu heu! Tot argumentis Edithae dissentio ut quartum post caput librum seposui. Nimis in Aegyptios dicit, et nimis Graecos laudat -- ambo ut stereotypos. Nam, Aegyptum annos ante Helladem amabam. Hieroglyphos enim sescenties melius quam scripta Graeca lego. Sic puto -- ne propter amorem sed propter intellectum -- illam notiones et fidem Aegyptica nequaquam intellegere. Philosophiam autem et historiam Graecam haud ignoro. Puto illam nimis Rationis amatorem. Ubique victoriam Rationis super spiritum, super superstitionem, super barbarismum videt. Sententias nobiles, ideas altissimas, mathematica doctissima ostendit ut meliora -- sed et sola -- ingenia animi Graeci.

Sententiae eius pro Occidentales inque Orientales pueriles videntur, saepe profecto ridiculae et mendaces: "Wretched people, toiling people, do not play. Nothing like the Greek games is conceivable in Egypt or Mesopotamia. The life of the Egyptiam liess spread out in the mural paintings down to the minutest detail. If fun and sport had played any real part they would be there in some form for us to see."

Vere, nolim librum castigare nisi post lectionem profectam; itaque capita reliqua heri perlegi. Videtur saepe sibi contradicere, et rationem invenit quo absit (ut in mysteriis Eleusinis). Vix bellum Peloponnesium fidem Rationis Omnivictricis hebetat. Fortasse isto bello Graeci non fuerunt satis Graeci ut bene se gererent.

Olim Hamiltonem amavi. Puer librum illius Mythology avide legebam relegebamque. Sic graviorem sentio reprehensionem. Quomodo (erat ebria?) potuit tales nugas scribere: "In Homer, magic has been abolished. It is practically nonexistant in the Iliad and the Odyssey."

οιμοι!

Date: 12 March 2006 05:41 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Aptissime amice haec dicis. Nam saepissime talia a doctissimis audimus, ne quid dicam de mobili vulgo ab ipsis docto.

Re vera, omnes cultibus civilibus qui antiquitus exstabant erant et virtutes et vitia, tamquam nationes nostrae aetatis. Graeci democratiam invenerunt, sed democratiam chaoticam et sat corruptam, sed quid de paederastia, quae mores secundum nostros esset abusus genus. Puni parvulos deo suo Belo sacrificerunt, sed et Romani et Graeci multos parvulos exposuerunt. Quid plura? Melius est civitates antiquas non moribus nostris nimis nixos iudicare: neque mala neque bona.

Et videtur Editha nostra non multas imagines pictas et Aegyptias vidisse, nam etiam argumento suo sat spurio (nam Aegyptii vitam suam veram semper depingere cogitare non debemus!) praetermisso, sunt multae quae lusus ostendant!

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit