Gravi superatus morbo nihil dies nimis noctesque feci. Mane die Saturni primumtactum morbi igneum circum fauces sensi. Adeo celeriter exarsit ut scriptionem statim seponerem, et doloris causa reliquum diei perderem, nec postridie amicos inviserem nec cum eis (triste!) biberem. Denique medicum visi et medicamen adeptus sum etenim dies iii in lectulo agebam, febriculose sub lodicibus tremens. Tempus, ut videtur, fluere desinit. Horam de hora, momentum de momento imbecillitate debilitateque commovebar -- quia nec legere nec scribere nec cogitare nec rem ullam gerere potebam et horriferae lassitudinis me pertaedebat. Adflictum me sentio, desperatum, mollem, debilem -- parvum. In toto nequeo. Adeo infelices erant menses nuper multi ut saepe me putarem eodem modo longe sentire.

Nam mirum est convalescere. Novis paene oculis mundum vides -- sperantibus, revirescentibus, reviviscentibus enim oculis tuis. Corpus totum vim insolitam sentit et elatio victoris membra percurrit. Rupto chrysallidis morbidae cortice evolas papilio.

Diu miser eram desperatusque. Mutationem gratam excipiam, ne diutius me laedam, nec impediam, nec includam. Nimis enim volo, nimis desidero -- ita nimis agam! Semper sum laetior sub consiliorum operumque congerie sepultus. Quae quondam exui nunc resumo ne momentum abiectioni vacet.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit