Denique cum suavi devinxit membra sopore
somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
tum vigilare tamen nobis et membra movere
nostra videmur, et in noctis caligine caeca
cernere censemus solem lumenque diurnum,
conclusoque loco caelum mare flumina montis
mutare et campos pedibus transire videmur,
et sonitus audire, severa silentia noctis
undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
— e libro IV
de rerum natura Lucretii


Saepe nuper in somniis insolita quaedam eveniunt. Spirare non possum. Volito vel volo vel enim in aequore mergor, ac porro ambulans tali sensu in terram cado. Sunt proelia atrocia cum monstris cum homines cum corporibus mortuorum inquietis. Larvae me venantur, expiationem poscunt, auxilium deprecantur. Flammae horizontem nubilibus fungiformis inluminant. Per ruinas manum lassam duco, suffugium petimus sed plerumque erramus, modo Marti modo Veneri sacrificantes. Cum leto et tenebris civitas deperiisset, cum basiis vebisque dulcibus deperimus. Sic suavitas, etsi fugax, in somnio.

Reliqua autem umbrae sunt verae e vita cottidiana, et plerumque curas et sollicitudines, aut fragmina librorum faciliter agnosco. Ex anxietates incubones gignuntur, et dolores corporis in animum trans pallium soporis manant. Quod iterum respiratione laboro ut anhelitu expergiscar, si enim obdormiscere debili cum spiritu potueram. Noctes cum thea librisque de scientia ut soleo in lecto exanimatus sedebam. Atque dum tandem dormio, iste sensus suavis quasi natationis in cerebrum adrepit ut somnium tingat. Subitus dein pavor singultu me exsuscitat.

Nec larvas nec proelia nec deflagrationes timeo ; spiritus tamen perterret.

Date: 14 December 2006 08:59 pm (UTC)From: [identity profile] gasterea.livejournal.com
Aptius de pavore spiritus scripsisti. Sed mihi dies immo plenior imaginum tristium est. Bruma misera opressi caremus neque nivis consolationem hoc anno habere possumus. Sine somniis dormio memoria vanitatis omnium humanorum interdiu persecuta. Nam saepe cum caelum aspicio venit mihi in mentem quam facillime omnia nostra extingui a natura sed hodie atque manu humana possit.
Dis volentibus multae res gaudendae mihi adsunt sed propter timoris instillationem cotidianam vere gaudere nequeo. Tempus nostrum immo gravius fit saturnalibus aliisque diebus festis non levatur. Orbis terrarum noster immo angustior. Quo nos vertamus?
Sed haec omnia parvo usui sunt.
Legistine Kazui Ishiguri 'Noli me umquam liquere'?

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit