Ad museum Tate ivimus ut picturas e saeclo xviii intueremur. Mater Mellis et sorores nobiscum venerunt, sed propter gustus valde dissimiles perraro coram eadem pictura morati sumus, ut plerumque cum Melle sola de arte artificibusque colloqui possem. Spero nos mox sodales philosophicos in museum disceptationis causa ducturos ; museum fuisset colloquio nobis postremo optissimum ; fortasse Pulchritudo bis tractari mereatur. Sed calamo sumpto rem aliam in animo scribere habui.
Quam longe parvis in urbibus habitavi ! adhuc enim fui incola aut urbis minuti aut oppidi nullius momenti. Re vera parvitatem eorum semper agnoscebam, quod puellus primum Novum Eboracum vidi ; notionem urbis, et quibus partibus exinde urbs continetur, perpetuo tinxit. Olim picturas praeclaras, mihi dilectissimas quidem, in muris musei The Met visere solebam. Eas saepius in libros intuebar sed semper noveram eas ipsas me non procul habitare ; et si familia iterum ad museum revenit, eas vidi. Posteaquam autem ad oram Pacificam demigravimus, imagines in libros attingere potebam solas. Picturas ipsas videndi desuetus factus sum. aliquando amico imaginem in libro aut in tabello ostendi dicens me quondam coram pristina raptum admirabilitate stetisse. Eheu sententiae paene oblitus sum. hanc abhinc menses in National gallery iterum gustavi, sed haud insuevi. Quot in Tate pulcherrimas et dilectissimas vidi ! quoties delectatione tremui ! tristia et iniucunda breviter ignoravi. Ars solamen meum.