Die Saturni audiebamus crapulas et opiniones crapularum. Totum per oppidum videbamus gothicos incerte et dolorose ambulare vel errare. Benevole Phoebus post nubila celabat ne oculis sanguineis noceret. Mel et ego --mirifice doloris expertes-- CXCIX scalas ad abbatiam ascendimus.
















Quietem in anima tantam in ruina sensi. In frigore dulci per structuras putres hiantesque errabamus. Natura et viatores reticebant ut vix sonum praeter ventum aures nobis attingeret. Quam antiquitates humanae, earum fragmina praecipue, me delectant ! Breviter in lapide apud parietinas (quondam in ala occidua) sedimus ut Mel Les Chants du Maldoror legeret ac ego in pugillaribus sententiolas perscriberem. Non longe sic mansimus, sed haud refert. Adeo beatum esse me sentiebam ut non multa scribere possem, quod notiones omnes in spumam serenam deliquescebant.













Vespere ad Spa revenimus, et in conviviis iterum probra probabamus.














Plus ça change…

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit