Quinam sunt mystagogi ? Hoc me quaesivi cum Corpus Hermeticum legerem. Qui tales libros magicos seu religiosos seu philosophicos scriberent ? Unde sententiae in mente oriuntur, quomodo hoi logoi patefiunt ? Qui enim et quales sunt hi scriptores, qui carmina et grimoria componant ?

Nam scribas investigatores viatores posteriores haud considero ; quoniam multi putant antiquitatem auctoritati adaequare. Atque ostentatores planosque sepono ; de auctoribus credulis qui has sententias bona fide perscripserunt nunc solis cogito. Quibus et quare credebant ? Vere nullum est antiquum quin olim fuerit novum.

Sua in acroase C- dixit scriptores grimoriorum omnia inventa in codices suos exscripsisse : haec ab aliquo veteriori scripta sunt. Illos velim intellegere. Sunt porro magi (hem sic magos sese saltem nuncuantur) recentes qui etiam arcana nova scribant. Fortasse me oportet cum eis colloqui. Si enim C- comiter et sedulo rogarem verisimiliter mihi nomen talis scriptoris daret. Nihilominus dubito ; quoniam plane vereor ne stulti vel fraudulenti sint omnes, ne sint immoderati qui omnibus lectis auditisque credant, ne magiam desiderentes sese decipiant. A- olim mecum de philosophis occultarum recentibus collocuta'st, quamquam voluerim gravitati eius adcredere, nihilominus nihil dignitatis praebuit. Veritas celat mundum, et sapientia desperatus somnia venor.

Egomet tractata mystica ut experimentum scripsi : nescio utrum vere spiritum mundi expresserim an solum flumen conscientiae (ut dicitur) quisquiliarum scripserim. Eratne James Joyce vates ?
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit