Pondus immundum animam comprimit. Silet hebdomadem vel saeclum calamus ne gemitus pusillos exscribat. Vivo quasi dormesco : conscius nullius sed somnium haud appropinquo. Intentione ulla careo, operam non peto nec excogito. Meimet paene obliviscor, ut cupere oblitus sum. Nihil habere, nihil agere quaero – omnia patientia. Scintilla etiam desiderii manet, adeo parva autem ut non vere dispicere possum. Toto a mundo me nuper seiunxi : tam apathiae causa quam voluntatis. Inanitatem incolo, tamen sollicite. Vix memet ibi puto comitem. Nam vastitatem amo – ea absum. Caligonem adoro – abest. Nihil sentio nisi incommoditatem crescentem, fastidium istius stationis. aut expergiscar aut dormiam ! huius nihili me taedet. Nirvanam odi.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit