Si quam musicam solus, ut nuper hunc morem mihi novum conspexi, vereor ne ullus quoque audiat. Sedens in atrio, apud ordinatrum quo in loco machinae stereophonicae utor, gradibus in scalis auditis confestim carmen sisto. Qua de causa tam furtim musicam auscultem nescio. Timeo fortasse ne animam arguat. Timeo autem stulte, quod experientia musicae est cuique propria ac privatissima, ut motiones animi quas elicit. Nihilominus timeo ne quis significationem interpretetur, explicationem roget. Quippe nemini notiones arcanissimas diu fatebar, nisi tibi, care lector, attamen et te multa celo. Olim, scilicet necesse, narrare per susurrus didici, dimidiam eventorum cogitationumque partem ut artificium memoriae solam exscribere, omnia secreta in praetermissiones mutare, metus horribiles sub sceleribus minoribus tegere. Levamen parvum est scriptio etsi aut ex parte aut ex toto celanda ; attamen coram amicis tacere me oportet ne graviora tractem. Quot annos cor meum cum alio sermone intento pernoctaret non sinebam ? Erunt guttae et grana nonnumquam multa nocte quae excidant, semper bacchatione decrescente ut nemo funditus intellegeret. Sed et haec colloquia veneror, haec sacra asotorum furentum verba, quae sunt mihi cariora omnibus rationibus diurnis. Sunt enim arcana quae solum per horas noctis parvas, remotae iudice Sole, in solo cauponae inter lagoenas inanas tradi possint.
Bloga Latina
Ad Montem Heliconium
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
Expand Cut Tags
No cut tags
Page generated 25 May 2025 08:31 pm
Powered by Dreamwidth Studios