Adulescentulus in schola musicae studebam. Multis in choris cantabam et breviter violina cecini sed ineptiae causa mox desini. Aliquando melos componere conatus sum, nullum autem confeci ; aegre clavichordium pulsabam notas propere in moris cacophoniae exscribens. Oimoi post talem clamorem quam beatum silentium ! Manebat musica mihi delectamentum, nisi studium. Nunc non est consectatio ; quadam in taberna karaoke cantanti saepe mihi dantur pocula gratis : satis est.

Annon ? Quod saepius carmen in capite volitat ; saepe videlicet est carmen quod nuper audivi, bonum aut malum. Recens tamen carmina ignota sunt ; nescio utrum ea olim audirem oblitusque essem an ea crederem ex nihilo. Porro maximam eorum partem odi ; nullo modo talia carmina libenter auscultem nec tolerarem. Utinam melodia gratia exscribere possem ; musicam scribere nescio. Sed mihi horror sescenties peior est ista carminum illepidarum copia.

Si ex ingenio sollertiam habeo, sed quae nequaquam mihi placet immo valde fastidium movet, quid debeo ? Certe mundo humano nihil hac re debeo ; fortasse etiam sollertiam istam celare me oportet. Vereor ne quaestuosa sit. Attamen eam magis quam paupertatem odi.

Amicis stoicis egeo quibus controversiam ponam.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit