Adeo occupatus aut ignavus eram ut non stylum longius sumerem ; sed parum mentior : carmen duobus diebus composui. Duabus autem acroasibus unaeque picturarum exhibitioni hac hebdomade afui. Ne obliviscar nunc enarro.

Ad librariam Treadwells bis revenimus acroasem de possessione a daemonibus in Britannia xvi et xvii saeculis et acroasem de bibliotheca Warburg auditum. Ambobus fructus sum tamen commentarios in pugillaribus exscripsi nullos : auditus satisfecit Malo iter eventaque vesperi narrare.

Convenibus in taberna Knights Templar nomine in vicinia Westminster, quae haud procul libraria ac coram bibliotheca Mellis stat. Est in via Chancery Lane et trans viam a Royal Courts of Justice, ita opulenta et permagna, plerumque discipulis iurisconsultisque plena. Inibi Mel et alii librarii e King's comeant ut post laborem bibant. Mel igitur tabernae consueverat, ego tamen et Liana oculis feris mirabamur. Manet autem chain pub (ut dicitur) sed vilitatem splendore celat.

Illinc ad librariam per Westminster ivimus. Tintinabulae vespere cuiusdam ecclesiae sonabat ne viatores colloquia saecularia gererent. in via tamen de Renascentia et Luminibus, et de doctis et litteratis hominibus praecipue, sermocinabamur ; fingebamus nos his in saeclis scholasticos peregrinatoresque esse : requivissemus quidem patronam 'inlustratissimam' si nos, anglica arabica iudaeus, contacti essemus. Dein hiantibus cum oribus frontem aedificii Royal Court of Justice admirabamur, nisi Mel, quod consueta.

Deinde per viciniam theatrorum et turbas spectatorum earumque odorem unguenti invictum, et tandem in refugium, vinum et eruditionem petitum. Atque nocte secunda Cecilei in libraria obviam ivimus.

Die Saturni cum Ruth ad exhibitionem in museo Tate picturarum Millaisensium ivimus. Aliis pictoribus omnibus Pre-rapaelites praefero. millais igitur valde me placet, etsi res graecas romanasque non satis tractabat. Stupenda erat ut totum diem nos gothici de colore loqueremur.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit