3 July 2003

Charta styloque scribere gratius est quam dactylographica. Pulchros pugillares parvos habeo. Nigrae ei sunt paginae. Stylos omnium colorum habeo e quibus caeruleso argentosque mihi sunt dilectos. Alicubi olim exemplum chirographi romani inveni, et magna cum cura sic scribere me docui. Aliquando enim nullo intervallo inter verba scribo. Nunc etiam Graece studeo. Ita scriptum novum in paginas additur. Semper in sarcina habitant pugillares, et semper mecum vadere potest. In tabernas nocturnas et cafeos errare potest, saepe et cum bellissima puella (quoniam Mel pugillares ad studia habet similes). Vere hi pugilles quam belli non sunt meis pugillibus aliis, quibus usus sum ubi Aegyptice studui. Paginae eorum non sunt plenae nec volucribus oculisque, nec hominibus parvis deisque. Atque vere chirographum meum non est bellissimum. Atque vere nemo meos pugillares videt, nisi sub mensam meam eat. Itaque quidquid scribo postea in ordinatrum dactylographia debeo. Pugillares autem amo, et vere est gratius scribere stylo chartaque.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit