31 July 2003

Kerstin e Novo Eboraco revenit ut visitet, itaque convivium in Re-Bare honorarium deditur. Bonum fuit iocundumque, cum cantoribus, histrionibus et grege. Soliti in taberna adfuerunt; dum in Seattle habitabat Kerstin ibi laborabat.

Post convivium (quod non longum fuit) nox auctoritati DJis R&B canendi tradita est. Ita, dum convivium evolebat, homines qui adierant causa R&B saltandi advenire coeperunt. Omnes fuerunt...nobis alii. Quoniam similem erant omnibus in via, οι πολλοι nobis eminuerunt, qui inclinationes vulgi sequuntur. Quoque viri III advenerunt, quos mox post digessionem parvam describebam.

Nam, multa nomina cotidiana primae declinationis in hac taberna videre soleo. Semper ibi adsunt puellae et reginae et pecuniae. Saepe in spectaculo rsae vel poetae videntur. Atque nonnumquam aliqui adest habitum gerente piratae (vel fortasse Adamis Antis). Heri autem primum in hac taberna sagatos (viros illos III) vidi nautas!

Insolitissimi visi sunt nautae, sed satis fuerunt benevoli. Atqu dum ad navem revenerint, bonam narrationem habebunt, quod cum lesbiadibus saltaverunt.
Diu nihil sculpseram. Fortasse de hoc olim scribebo, sed nunc non satis est mihi tempus.

Heri tandem statuam novam perfeci, et secundam hodie mane. Nondum me scio eas amare aut odisse. Mel dixit se eas amare, sed animus meus est dubitationibus plenus.

Οιμοι, δ' ουκ οιδα!

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit