Solitudo dulce cum maestitia
10 August 2003 12:32 pmDum lassus sum, praesertim defatigato corpore propter abnoctandum potationemque, animi motus me fortior ducunt. Potestas et inconsantia eorum me facile vincunt. Aspectum teneo stoicum nisi solus. Lacrimae autem post oculos conveniunt ut, si me solum inveniam, ratione stultissima erumpant.
Est delenimentum morbidum et dulce in maestitia; solitudo languida animam amoenitate tenebrarum percutit. Memoriae rerum perteritarum nebulosarum per mentem currunt, ubrae sunt basiorum perditorum vel amicorum amissorum. Est igitur tempus ad vinum poeticamque bibendum, ad stellas spectandum causa ipsum minimum sentiendi. Memoriae rerum perteritarum nebulosarum per mentem currunt, umbrae sunt basiorum perditorum vel amicorum amissorum.
Coram bibliotheca mihi carissima sto indices lectens. Nonnumquam librum e sociis eligo ut temere locos paucos legam. Fortasse vel susurribus vel magna voce recito. Si liber est vetus, unguentum mucidum profunde haurio et paginas molliter foveo ut verba digitibus tangam. Saepe dum recito per cellam erro, quod caminis sententiola ad movendum corpus incitat.
Puto me crapulam ebrietati anteponere; scrutatio animi et sententiae luxuriosae me delectant.