Octobris amoenitas
12 October 2003 02:08 pmDiem Saturnis insolite egimus quod in foro ambulavimus. In macellam vetustam "Publicam," quae in centro regionis comercii stat, ivimus. Frigidus fuit aer umidusque. Cum insulae ianuam aperuimus, tum adeo ravum et dulce visum nobis est coelum ut totum iter pedibus facere statuissemus. Interdum pluit; tamen multi in urbis viis erraverunt emptores turistique. Maximam partem isti nobis molesti non fuerunt, Dei gratia.
Ex insula hora nona profecti sumus; sic primo ientare voluimus. Mellem in popinam nomine The Crumpet Shop duxi quod nuper multa de Anglia cogitabat. Theam cum crumpetibus prandimus. Mel mihi dixit crumpetes boni esse sed insoliti: eis crumpetes e Tescone anteponit. Quoque dixit se numquam Angliae theam in popina bibit.
Ientaculo confecto, emptio enixe coepit. Per totum forum anulos argentos petivimus. Feliciter duos bonos repperimus parvo pretio. Sed finis investigationis alius nos evitavit: figuras Hanis Solonis Leiaeque Organae quas in placenta nuptiale ponemus non invenimus. Quasi solacium autem librum Rerum Gestarum Divi Augusti emi. Neque stilum ad calligraphiam Melle reperire potuimus.
Dies nobis tranquilla fuit et felix. Per vias macellasque in foro lente ambulavimus et pluvia et sodalitate delectati sumus. Vespere peliculam Christophori Lee sub lodice spectavimus.
Mensem Octobrem amo.