21 February 2004

 
 
Olim in templo Veneris Flagrorum
cupide plagosa libidinosa
turba bacchatast, ubi verber acre
summa voluptas.
Sed remote sedimus et quiete
atque sincere familiaritatis
vim enim tractavimus, nos, Asotus
et Dominatrix.

 
 
 
Haec carmen est narratio vera. Multos abhinc annos sic accidit et iam ab illa nocte putabam id poetice scribi debere. Vix autem poeta sum, igitur diu non canatus eram. Sed noctem insolito cum colloquio numquam oblitus sum. Dissimulatio colloquii casti in loco dissoluto mihi semper placebat et sensum poeticum incitabat. Atque carmen componere est utile ad melius rem metricam discendum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit