9 March 2004

Quam infortunatus eram ut tantam insomniam paterer!

Heri sol splendide luxit. Heia, de tempestate ne loquar. Immo, narratio mea hoc requirit. Quod, ut infra te oportet scire, cum fulget fortiter sol, diaeta mea, praecipue sub vesperum, calescit.

Heri domum reveni et propter insomniam aegrotavi. In cubitum statim ivi, sed adeo fui fatigatus, nimis fortasse, ne obdormiscere potuerim. Hac die longius acriusque ut vigil remaneam pugnaveram. Corpus igitur pugnare non desinit, etiam animus voluit cupidissime manum dare. Mel me curabit; suavia mihi verba dixit et umeros lente demulsit donec Hypnos me vicit. Me in cubito Mel deinde reliquit et in atruim revenit ut calligraphiam Sericam penicillis atramentoque exerceat. Atque horas duas studuit et dormivi.

Nam, quoniam die Lunae non laborat, Mel non mane experecta est et cum domum adveni iam vestimentum balnearium gerebat. Studere sic tali cum habitu coepit. Sed diaeta valde propter solem clarem calescuit. Itaque vestimentum deposuit et nuda, sine ullo integumento, tranquille signa Serica in chartam pingebat.

Pulchra puella nuda penicillo scribebat intrepide decoreque, sine pudore et --Eheu!-- haudquaquam vidi. O vitam saevam!

Postea, tamen, gratia deis omnibus, mihi promissit iterum sic scripturam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit