16 March 2004

Inopia pecuniae nunc Melli exitium consilii minatur. Impedimentum maximum est pretium collegii ipsum. Quoniam nisiin Britannia annos III habitaverit, discipula erit "peregrina." Itaque collegium paene ter erit pretiosum; civis Anglica est sed longe in America habitabat. Iam sollicitamini, quod satis difficile est pecuniam reservare ut migrare possimus.

Tristissima propter hoc nuper erat et illam solari conor. Spe carere soleo, sed etiam credo nos, aliquo modo, Londinium migraturi et Mellem scholam iterum frequentaturam esse. Hélas!, hoc ei persuadere est labor Herculeus. Fauste autem mythologiam classicam perlegi multam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit