19 March 2004

Occupatissimus sum. Nihilominus horas paucas inveni ut scribam. Nescio me sat tempus omnia scribendi habiturum, sed conor celeriter omnia in papyro (et postea, dactylographia in ordinatrum) ponere.

Nudius tertius in Re-Bar ivimus, Mel et ego, et multis e nostris adfuerunt. Atque perinde ac Bingo/Karaoke mensis proximi, pretiis onerati sumus omnes. Dottie et Lester mihi librum Germanicum dederunt; index suus est Deutsch für Amerikaner, et anno MCMLIX scriptus est. Reliquum est Belli Frigidi. Credo eum plus de America quam de Germania dicere.

Mel fuit semel victrix bingonica. Non iam in Re-Bare pretium bingonis reportaverat (sed in Foxxibus reportare solebat). Constitis pretium creta (cuius forma est caput cuniculi), pugillaribus cum pictura Dottis Lesterisque, aliquo inenarrabile fili texti et capitis pupae, et cena in taberna/popina Linda's. Mysteriosum (non vere) est: pretium magnum amicae dederunt et non hipsteribus qui antea reportaverunt!

Hac nocte, ut soleo, nimis bibi. Poculo exhausto quarto, quoque ut soleo, acroasem amicae propinquae dedit, quod colloquebamur et aliquod dixit quae in mente mea sententiam incitavit. Itaque longe et ardenter de arte poetica Latina, de re metrica et syllabarum enumeratione, amicae orationem habui. Feliciter me audivit, etiam quaesivit.

Heri iterum in Re-Bar ivimus. Die Iovis ibi adesse solemus quod DJem amamus. Bonus est et DJ et amicus. Multi e nostris adesse eadem quoque ratione solent. Nox illa potationi, saltationi, colloquiiis se dedit.

Heri fuit taberna insolite hominibus plena. Multi autem nostri afuerunt, quoniam nocte proxima iverant et vel pecunia vel somno caruerunt (vel fortasse fortitudine caruerunt; Mel et ego fuimus nec divi nec requieti, sed commissatio nobis vocavit).

Didicimus dies natalis duos ibi celebrari, quarum una fuit amicae nostrae Trishis. In mensam nobiscum Trish sedit et subito Francogallice loqui coepit. La nuit même que nous avons fait la conaissance, nous nous avons immédiatement tutoyé ans en demander s'il est permis, parce que nous étions tous là, dans la monde immonde de Foxxes, et ainsi nous avons cette grande intimité sans bornes conventionnelles. Mel fortiter nobiscum Francogallice locuta est; bene comprehendit sed raro (infeliciter) loqitur. Mox nobis in solum saltatorium duxit.

Sed antehac, cum advenimus, solutibus dictis, poculos dein mensam adepti sumus. Collocuti sumus Mel et ego soli. Mel psychologiam longe studuit, et sociologiam quoque cum anthropologiam nunc studet. Igitur de hominibus, de mente praecipue humana, saepe cum illa discepto. Hac nocte de viris illustribus, immo de amore vulgi erga illos, late disceptavimus, quoniam diu in animo sententias de hoc agitabam. Vereor enim me amicam nuper laesisse, quod in Mercurio de hoc cum ea locutus sum et magnis clamoribus sententias meas ei enumeravi. Opinio sua est contraria meae. Rebus philosophicis persaepe dissentimus. Spero me non eam talibus verbis vehementibus offendisse.

Hic desinam ne digrediar: nunc de eventis nocis, postea de colloquiis philosophicis scribam. Quoniam multa de hoc dicere volo, et habere paginam propriam meretur.

Tandem cum aliis egimus. Multos cognovimus novos, quorum facies agnoveramus sed numquam cum eis communicaveramus. Ironia noctis optima ex hoc profecta est; ab amicis novis illustres dicti sunt Marcus et David, et nos quoque ipsi praeclarose dicti sumus.

---------------

Nunc me ornare debeo, quod convivio, fortasse conviviis duobus, adero.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit