21 April 2004

Ver secum molestiam miseriamque fert. arbusta seminibus suis aera contaminant. Flores unguenta venenata in auram vomunt. Propter hanc tempestatem, haec insidia naturae, crucior. aliquando respirare haud possum. Oculi rubri sunt lacrimosique, cutis sicca fit. Me miseror et coelum exsecror.

Olim vir sapiens, medicus herbariusque, mihi dixit causam incommodorum non externam esse, sed de animae profundis proficisci. Quippe sententiae in anima menteque permulta semper habeo, quae uluant et clamitant et ut emittantur orant. Putavit me miserum esse quod artem creare desiderem, et non satis facere possim. Sententiae, quae non extrinsecus vel sculptura vel scriptione exprimuntur, exardescunt et dolores fiunt.

Nam scio dolores simpliciter propter allergias esse. tame explicationem eius malo.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit