17 June 2004

Inter investigationes meas philosophicas, video me semper ad opera Cartesii revenire. Tamen conclusionibus eius non semper, immo non plerumque, adsentio. Si autem finibus non adsentio, inceptiones maxime mihi placent. Rationem illi sequi amo, donec digreditur et sententiae mendosae videntur. Sed multa quae scripsit mentem meam percutunt incitantque.

Pro certo, mihi utilis est lectio librorum, qui sententias meis contrarias exponunt.

Nunc aliquot Essais Michaelis Montani (Michel de Montaigne) lego. Iterum dico me non adsentire. Sed et ab initio in finem cum omnibus lectens dissideo. Opinione quaque lecta, discrepantiae nostrae paene rideo. Non credo me frequenter reventurum.

Liber ipse autem est bellus. Verba non modo recente, sed francogallice e saeclo XVI imprimuntur. Atque plenus est locis Latinis.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit