16 July 2004

Nuper rumor divortii ad aures mihi volabat, divortium parentum (cuius sunt parentes ne dicam) annos triginta coniunctorum. Matrimonium commune et religione et ab amantibus ipsis sempiternum esse dicitur. Saepe amantes, maritiales annon, coniunctiones aeternas se promittunt. Re tamen vera, permulta lacrimis iraque cadunt. Estne verbum aeternum modo Cupidineum mendacium dulce?

Aio negoque. Aeterno dicto anima pectore verbum credi debet, quippe sententia haec ipsa se veram esse petit. multis autem cum puellis amorem petens aeternum eram, sed tandem coniunctiones dissiluerunt. Amor mihi manet, sed marcidus, etsi aliquando foedus numquam autem plane evanuit. Solum adeo factus est defessus ne odium superare potuerit. Igitur veritas fit vanitas.

Nunc cum pulchrissima sto, cum illa qui mihi est amica optima, amans, uxor. Atque laeti sumus, nunc et deis volentibus semper erimus. Nobis promissimus ad aeternum pectoribus amoris plenis credimus. Aut somnium sit aut veritas, desperanter ei haereo.

Addere pro certo debeo: amore in oculis illae viso, vereri non possum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit