Nam, in caffeis scribere amo. Quoniam scribens caffeam bibere amo. Sed et verba mea nolo in caffeo scripta videri. Spero te intellegere, lector care, quod dico.
Memini auctoris -- immo hac appellatione liberaliter utor. Populus mox libellum eius oblitus erit cunctus. Nuntium eius olim vidi, quod in muro caffei pendebat. Librum novum nuntiavit, et de forma libri physica (quippe a manu tegumentum colligatur) et de fabula (quae sicut ephemeridem Satan ipse, sed homo renatus, scriberet cum trans Americam navigaret). Nuntium te iubebat auctorem in hoc caffeo invisere, et librum eo subscriptum emere. Nomen auctoris, ridicule, mentionem facere deerat.
Nam, nuntio lecto, mihi "hem," inquam, " liber iste evidenter in caffeo scriptust."
Paucas post hebdomades, in via ambulavit et ante caffeum alium, (Starbucks enim fuit) in mensa cum acervo librorum eius hunc auctorem vidi. Atque -- re vera! -- aspectum habebat accurate eundem quem in mente fingebam.
Adhuc nomen eius ignoro. Sed eum credo Scriptorem mollem #600-X esse.