18 August 2004

Nudius sextius, Michael, qui multos abhinc menses non videram, paucos dies in urbe afuit. Fabulosus fuit, quoniam sic semper est. In Re-Bare eum obviam ivimus. Etiamsi omnes cum eo loqui vellerent, temporis eius partem magnam nobiscum agebat. Utinam longius commorari possit; iam in LAes revenit.

Solum unam noctem eum visimus, quod die Veneris in urbem advenit familia mea: mater, maritus novus, et frater sororque iuvenes. Maxima temporis pars, dierum duarum cunctarum, querellis consumabatur. Horrores enumerandi desiderium habeo nullum.

Post discessum familiae, propter visitationem querellibundam, defessior eram, paene aegotabam. Igitur dies sex non scribam.

Heri nocte in taberna The Crescent advenimus, quod Mel noctem laboris expertem habuit. Ut karaoke cantemus in hoc templum damni inoris ivimus. Ryan Crash e Novo Eboraco adfuit. Eum quoque menses abhinc multos non videram. Dixit nobis se musicam pro scriptione seponere. Jackie Hell (qui eventum gerit) me hortata est Nenae 99 Luftballons Germanice canam. Atque Mel etiam cecinit! Satis ebriosa fuit, quippe numquam sobrie cantat, quod confidencia sibi caret. Sed forte se gessit, et Magic Man Heartis cantavit. Numquam enim melius eam canere audivi. Nulla nota, nullis modis aberravit. Grex saltatorum (maxima e grege pars lesbiades) coram scaena congregavit. Pro certo ut iterum hoc carmen foris canat Mellem suadebo.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit