26 August 2004

Felix sum quod iter ex urbe die natalis feci; infelix quod in morbum incidi et hebdomadem totam aegotabam. Eheu. Plus in itinere scribere volueram, sed solum haec infra scripsi. Iterum, eheu. Defessior nunc sum ut non amplius scribam. Fere cras.

----- ----- -----


Evento sine insolito ad tramen advenimus. Porta est parva et sordida, omnia habet delenimenta portae Greyhoundis -- odorem praecipue. Sed ibi Mel itinera tramine alia in Anglia recordata est, et Bahnhof Zoo quoque e navigatione nostra. Mihi dixit se tum tramen ad Pragam discendentem vidisse et de Pragensi itinere mecum somniavisse. Illi promissi olim in Boiohaemis navigemus.

Sed nunc ad meridiem. Difficilis est in tramine scribere. Itaque hinc desinam; feliciter librum carminum Heinei in sacco habeo. Bis bald.

----- ----- -----


Hortos Serios habet urbs; in eis tentoria, stagna, fontes, ponti, trames scruposi, prospecti, arbusta, omnia, ut breviter dicam, quae in hortis classicis Seriis insunt. Per tramites manum in manu lente erravimus. Mel ubique omnia de formis visuum et de locis e fabellis classicis qui in talibus hortis aguntur mihi dixit. Multa quoque loca in lapidibus tabulisque legere conata est. Infeliciter nimis caligraphice scriptae sunt inscriptiones. In thermopolio hortorum sedimus ut theam bibamus. Ad tabulatum secundum ascenseramus, quod Mel dixit sic in pelliculis Kung Fu semper Jet Li in tabulato secundo theam bibere. Modo Serio, in poculis fictilibus et remissis cum foliis theam potavimus et Placentas Lunae gustavimus. Mel Serice (gratia thesauri verborum novi) poema parvum composuit. Quoniam in litteris Seriis semper in hortis carmina iuvenes scribunt -- quoque enim puellae in vestamentis virilibus. Dein sub tentorio sedimus ut Mel poema secundum scribere possit, quippe tentorium super stagnum est locus maxime carmina excogitandi idoneus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit