15 September 2004

Lingua mundum describit. Immo, lingua mundum describimus. Sensus omnes, omnia quae credimus cogitamus experimur, sententias notionesque et privatim et commune per linguam communicamus. Verba scilicet linguam definiunt. ultra finibus verborum stant nugae, sed et quas circumlocutione evitare possimus.

Notiones sententiaeque sine verbis tenere possimus; tamen muta et aliis ad aeternum ignota manebunt nisi verba idonea (sed et necessario parum subtilia) nancti erimus. Egestas autem verborum essentiae harum sententiarum non nocet. Infeliciter veritas notionis sine verbis non ostendi potest; tamen vitium hoc est linguae, non notionis proprium.

Nemo veritatem mendacii (nisi mendax scilicet ipse) adfirmat. Mendacium necesse res verborum est fabricata. Sane statum mundi non mutat, etiamsi auditores decipit. Paradoxa nihil dicunt; quoniam rem absurdam facile bona cum grammatica logicisque dicamus. Grammatica est structura linguae; nobis ostendit dumtaxat qumodo de mundo cogitemus. Forma sententiarum nostrarum non fit forma mundi.

Verbum non est sacrum. Non vim magicam habet. Verbo dicto, res e nihilo nequaquam creatur. Verba rerum fictarum exstant, et res quae numquam verbis expressae sunt aeque exstant. Lingua enim quaedam nominibus rerum careat quae linguae aliae cottidie utuntur. Instrumentum est lingua -- utilissimum est sed haud perfectum.

Philosophia non est ludus verborum. Mundus est mundus. Qualitatem naturamque habet si recte describere possimus annon. Verba callida argumento solido non aequant. Si me de mundi ordine petis suadere, plus quam rhetoricam sollertem vel poematam dolosam requiro.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit