De intellectu aliorm (II)
21 October 2004 09:08 pmIgnosce mihi, lector carissime, quoniam sententias meas haud explicare possum. Verba permulta in papyro litteris tradidi ut legas. Sed spem intellectionis nequaquam teneo. frustra verba ad futurum spuo, notiones opinionesque in ventum volitant cum mutant, torquuntur et perduntur, et numquam ad aures vel oculos hominum pura intrant. Hoc tamen animadverso, minime curo, quod nequeo. Sententias nolo mori. Animasque animusque tangere valde eas velim – atque porro non oportet.
Verba haec lecta sunt lectoris speculum. Intersunt mei dicta; sed tibi nihil nisi speculum animi sunt. Sententiis lectis, verba mente sua interpretit lector. Quid valent sententiae quae nihil possunt nisi praeconceptiones lectoribus adfirmare?
Discrepantia parva intellectioni verae adpropinqant, magna in comoediam degenerat.
Acroases nonnumquam conspexi post quas orator quaestiones spectatorum responsit. Nam, maxima rogationum comentariorumque pars plane et sine dubio ad orationem pertinuerunt. Dialogus rationalis inter oratorem et auditorem fieri potuit, aut controversa acerba, sed et solum propter intellectionis similitudinemmutuam sententiae perspicue vel comparari vel elargui vel simpliciter exponi possunt. Aliter verba illius huic nugas videntur. Olim acroasem de effectubus motuum corporeorum internorum in perceptiones et iudicium animae per momenta periculosa conspexi. Poteaquam, auditores rationaliter rogaverunt, et omnes quaestiones de oratione dependere visae sunt – immo una excepta. Vix enim fuit quaestio. Potius fuit laus ridicula inritaque; verbis errabundis dixit praeceptis religionis (innominatae) suis oratorem inlustrari. Perturbato cum vultu gratis ei balbutiavit et, post momentum silentionis, auditor alius rationaliter locutus est et vere quaesivit.
Exemplum istud est fortasse immodicum sed hoc utor ut sententiam tibi liquide explicem. Immo, sententiam meam solum mihi explicavi. Intellego quod explicavi, sed verba in mente tua sententias funditus tuas elicunt. Has tuas sententias nequaquam scire possum, sed solum si expressa erunt ea similia esse ideae meae sperabo. Intellegisne? Haud enim scilicet!
Sermonem obliviscemur ut porro loquemur. Aliter sumus quique ineffabile soli.