Sophia - pars tertia
8 December 2004 08:43 pm
"Vt stellas tueamur avolemus,"
Illi inquam, "procul ista ab urbe." mecum
Ibat sæpe puella nocte dulci
Astris luxuriante. sermo nostra
Est a sideribus repulsa numquam.
"An fatum legis in viis remotis
Cœli?" non potui referre, autem,
Responsum. stupuit enim. quod es quam
Astra lucida pulchrior, Sophia.