31 December 2004

Expositionem nomine Hispania in Aetate Explorationis in Museo Artis Seattlensi Mel et ego visimus. Cum museum inivimus, statim amicum, quem de taberna nocturna novimus, sedentem post mensam pecuniariam vidimus. In aurem collaboratoris susurravit et gratis in expositionem admissi sumus. Euge! Iterum potatio nos in re scholastica adiuvat!

Expositio ipsa erat bona. Astrolabia vetusta habebat multa; amorem meum instrumrntorum orichalchi credo me saepe expressisse. Pictura Philipi II in lorica aderat, et adversus hanc in equo erat lorica ipsa.
Picturam Hieronymi Boschi de Iesu crucem ferente in via ad Gologotham habebat. Scilicet opera eius surrealistica maxime amo, sed et aeque picturas eius rerum solitorum. Nemo melius Christum pingit. Oculi Eius e pictura tibi in cor perforant. Sentire Ilius passionem et tranquillitatem potes. Vere, tibi inquis, Is nobis mortuus est; utinam crederem. Sed quam picturam pulchram!

Ductor electronicus fuit miser. Solum inscriptiones, quas chartulae in muro ferebat, iteravit. Atque haec vix valebat -- paucarum enim rerum historicarum mentionem fecerunt. Feliciter Mel historiam aetatum harum bene scit.

---- ---- ---- ----


Ad librariam in urbis centro ivimus. Libri ibi pretiosiores sunt. Adsunt libri Latini, sed omnes quos legi. Permulti adsunt libri Graeci, sed non iam possum eos legere ac vere sunt pretiosores. Tamen in scalis intortis sedi ut eos perlegerem. Sic positus, dulcedine victus, paginas libri de fragminis carminum Sapphus lente evolvi; notae in libro cunctae latine scriptae sunt. Cum melius lingae Graecae studero, reveniam.

---- ---- ---- ----


In thermopolio, ubi cottidie caffeam emo, cum in agmine exspecto, semper lego. Propter hoc, baristae mihi cognomina dederunt. Una, propter antiquitatem librorum physicam, me appellat Virum Editionum Primarum. Utinam, ei inquam, hoc verum esset. Alia me appellat philosophum, propter res librorum. Mihi etiam caffeam bonam coquit, sed mihi dixit se Kantium odisse. Atque ego iam amat, tamen Ayn randam diligit.

---- ---- ---- ----


In taberna nocturna Mercurio, ut saepe queror, musica annos non bona canebatur. Quadam nocte in Re-Bare musicam animadverti: The Cure (vetius) Joy Division, The Smiths, Nick Cave, Book of Love, Siouxsie, Bauhaus, et al.... omnes greges quos in taberna nocturna gothica caneri debent. Jasonem (DJ Baby J) amamus.

Sed eheu! Fuit Mercurius.

---- ---- ---- ----


In scaena peliculam Showgirls ut fabulam Bald Faced Lie/Brown Derby induxit. Quoniam semper haec amamus, Ian, dux narratorque, nobis tesseras dedit gratis. Ridicula erat et mirifica. Quod me maxime placuit erat in scaena in quo Nomi et Zack (Kyle MacLachlan) in lacuna futuunt: narrator exclamavit "Vere est ille Kwisatz Haderach!"

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit