19 January 2005

Nuper nimis scribo quae num foris edam dubito. Partem alteram non editur quod res tales silentia decet; pars altera rescribenda est.

Intus non taceo; ephemeris autem non testificatur.

His de rebus parvis memor sim; itaque has sententias hic pono.



Scisne Petronium philosophos esse? Librum eius Satiricon, in theca philosophiae in libraria inveni. Adfuit fortasse propter Apocolocyntosin Senecae secum iunctam. Nimis non queror; dollaribus solum V stetit. The Castle of Otranto Walpolei quoque emi. Aliquando linguam Anglicam lego.



Nuper statum plorabilem mihi scientiae linguae Boiohaemicae lugebam. Linguam breviter in pelicula Tinker, Tailor, Soldier, Spy audivi sed nulla paene verba intellexi. Atque in rete Český Rozhlas ČRo 1 - Radiožurnál auscultabam. Poslouchám rád to internetové rádio. A co ty?

Iterum Pragam desidero. Multa de hoc scribere possim, sed tempus non est nunc idoneum.



In taberna frustum papyri (nescio latine bar napkin reddere. Linteum papyri tabernarium mihi ineptum videtur) inscriptionibus linguarum diversarum plenum in mensa reliquimus. Mea Graeca, Alanis Suecica scripta erant. Et Mel et Lisa Serice scribebant. Altera alterius scriptum legere potest, sed sermonem intellegere nequeunt, quod Mel Mandarinense, Lisa Cantonense loquitur.

Amicam breviter obviam ivi in taberna. De pecunia quam mihi debet me admonuit, quod sculptura personae quam cum amico tertio feceramus veniit. Hac die in rete librum inveneram, sed pretiosus erat, et constitueram ne illum emam. Nunc ars studia iuvat; mox libro advento studium linguae Etruscae incipiam. Aliter hanc pecuniam pro certo potarem.

Hac nocte quoque opprobrium parvum fuit; sed insolite de eo tacere malo.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit