28 March 2005

Diem Saturni pluit. In thermopolium nobis dilectissimum libros ferentes Graecos Sericosque et Francogallicos quoque ivimus. Praeter murum sedebamus ut e fenestra hortos in pluvia spectaremus. Horti iam a vulgo clausi sunt donec renovatio confecta erit; herba iamiam recrescere coepit. Planus fuit ager, sed collis nunc in hortis stat. Eo animadverso, "Quandocumque," Melli inquam, "collem artificiosum video, non possum cogitare quin tumulus sit. Dic mihi tu idem non cogitas." "Immo," inquit, "sic cogito." E fenestra dein imbrem ad collem cadentem spectavimus. "In Brittania," addidit ridens, "tumuli saepe enim sunt."

Hanc noctem etiam pluit. E taberna nocturna per imbrem densum una sub umbella domum redidimus. Iter iucundius quam taberna fuit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit