11 April 2005

Iam dies duas narrationem neglegabam. Non autem vacabam; studium Graecum me appellavit. Atque paginas LXXV apud Sartrum legi. Aeque opus aliud pertractabam, quod opus nominare non debeo, immo non audeo! De eo nunc taceo, quoniam silentium iuravi, sed mox omnia patefaciam.

Nocte die Veneris denique de facie [livejournal.com profile] verlainem cognoveramus. M. Verlaine est pro certo vir nobilissimus et eruditus. Secum duxit [livejournal.com profile] bluedevin, cuius rumor nobis ad aures volaverat, et [livejournal.com profile] fraxlam [livejournal.com profile] gehnumque, ex terrae oriente peregrinos.

In tabernam nocturnam Mercurium manus nostra ivit. Totam noctem colloquebar ut musicam haudquaquam audirem; colloquia fuerunt varia de amoreque odioque Heroditou, de laudibus Euripidou, de itineribus, et de bagelis sufficientibus cum schmearibus.

Mirifici sunt amici novi et cum illis varie et ibi et postea Londinii tempora multa et ebriosa agere exspecto.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit