(no subject)
1 July 2005 07:49 pmUtinam haec hebdomas gesta esset aliter. Miseria mihi instabat, insomnia noctes insidiabantur, dubia me debilitabant. E sollicitudinibus multis minimus erat gravedo quae me ad medicam pretiosam impulit. Me sentiebam ima in infelicitate damnatum esse.
Ut dedecus evitem, foris non omnia exsequor. Atque superandi causa de rebus nunc bonis laetisque scribam.
Immo de libris, qui semper consolantur. Libros Tristium Ovidi ex Ponto et alios editionem Oxonii inveni; et nubilium factum est caelum ut legerem (quod frigor et ventus tales libros decent). The Sound of Greek W.B. Stanfordi phonographico cum disco (quod infeliciter non possum canere) simul emi. Alia in libraria parvo pretio duos codices e serie Loeb inveni: της Ιλιαδος libros i-xii του Оμηρου et του Пλατωνος libros i-v της Пολιτειης.
De eventis hebdomadis reliquis sileo.