(no subject)
2 October 2005 10:48 pmPost cenam seram et potationem in culina cum avunculis, die Saturni crapulose, leviter quidem, experrecti sumus. Constituimus ut ad silvam Epping Forest nomine iter faciamus. Hanc silvam esse amoenam nobis amica nova dixit. Praeterea dixit se thermopolium bonum ibi invenisse quod totam noctem hospititbus patet. Sic nobis suasit ut consilium invisendi fecimus.
Infeliciter tesseras subviae falso emimus; zonam VI (in qua stat silva) attigere non potuimus. Itaque consilium seposuimus et subvia ad urbis centrum vecti sumus. In loco S. Pauli stitimus ut aedem inviseremus. Libris VIII aditus stat.; iterum consilium seposuimus. Pecuniam iam societati Thames Water pependeramus; reddidimus ergo quae sunt Caesaris Caesari et non satis habuimus ut quae sunt Dei Deo redderemus. Sed revenemus cum pecuniam habuerimus quod aedes magnas splendore et magnificentia amamus. Per tabernam donorum autem in crypta ambulavimus. Calamos et pennas varia scribendi habet multa -- tamen pretiosiora. Aeque libros de historia habet, et aeque sunt pretiosi. Eheu! desideria sunt falerno, fiscus mero.
postea ad Museum Victoriae Albertique ivimus. Primum congeriem Sericam invisimus. Deinde, quod adhuc adventum Londinii tales non videbamus, congeriem rerum e medio Aevo visimus. Congeries ibi insolitissima, quam mirati sumus donec museum clausum est, exedras II ingentes supplet. Typi C e gypso sunt statuarum et monumentorum, sepulchrorum et frontium, et enim columni Traiani, qui nulla ordine stant: postmodernismus Victorianus.